01:11
J.S. Elcano -Primus circumdedisti me- per orbem et annulum Hadriani VI (10 Aug. 1519 - 6 Sept. 1522) www.zazzle.com/camisia_de_j_s_… www.youtube.com/watch Joannes Sebastianus Elcano (natus Cetariae (…Magis
J.S. Elcano -Primus circumdedisti me- per orbem et annulum Hadriani VI (10 Aug. 1519 - 6 Sept. 1522)

www.zazzle.com/camisia_de_j_s_…

www.youtube.com/watch

Joannes Sebastianus Elcano (natus Cetariae (Ipuscoae) anno 1486 aut 1487; mortuus die 4 Augusti 1526) fuit explorator Hispanicus, primus qui orbem circumnavigavit.

Expeditio Magellanica fuit maritima expeditio ad expensas Monarchiae Hispanicae, prima quae orbem circumnavigavit, inter annos 1519 et 1522, Magellano et Elcano ducibus.

Quia rex Portugaliae nolebat expeditioni pecunias donare, Magellanus auxilium petivit rege Hispanico Carolo, qui 22 Martii anno 1519 pecunias et auxilium expeditioni dedit, viam ad Asiam Americae inveniendae causa. Mox cum navibus quinque (Victoria, Trinidad, Concepción, Santiago, San Antonio) et nautis 269 expeditio in Hispali convenit. Tum die 20 Septembris classis profecta est ad Americas. Inter nautas erant navarchus vicarius Elcano et chronographus supernumerariusque Pigafetta, qui iter victuri fuissent.

Americam Australem attigit et Brasiliam vitavit, quae tum erat terra Lusitana, mense Novembre 1519, et deinde in terras nunc Argentinam et Patagoniam navigaverunt. Ibi, nautae contra ducem Magellanum rebellaverunt mense Martio anno 1520, sed hanc rebellionem subiugit, quamquam duas naves amisit. Rebellione deleta mense Novembre anno 1520, classis ad fretum advenit quod nomen ejus hodie fert. Hoc fretum cuspem continente dividit et oceanos Atlanticum et Pacificum coniungit.

Oceanum Pacificum attigit, et tranquillitas ejus observatus, nomen hodiernam appellavit. Oceanum transientes omnes naves duro magnopere passus erant et alii esurie moriti fuerunt. Die 13 Februarii, 1521 insulas adventum quam appellata ab Magellano Insulae Latronicorum quod cleptas passus erat ex indigenis, nam nunc Insulae Marianarum Guamisque.

Die 16 Martii 1521, insulae 'Homonhon' Philippinarum adventum ab Magellano est, cum adhunc 150 nautis. Interprete Henrico communicare poterant. Vernaculo rege amicavit, sed apud rixam interfuit, ei pugnante interfectus est.

Magellano defuncto, Joannes Sebastianus Elcano electus est dux navis Victoria et iussus est ad Hispaniam navigare, dum Gundisalvus Gómez de Espinosa electus est dux navis Trinidad, qui cum suis ad Americam redivit. Die 6 Septembris anno 1522 navis Victoria cum 18 nautis in Hispaniam pervenit, itaque prima circumnavigatio orbis facta est.

zazzle.com/ProVaticanus

twitter.com/ProVaticanus